# Contra Faustum 22.67

Augustine, Contra Faustum, Book 22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/22.67
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/22.67

Quid enim aliud quam cordis eius profunda cernebat spiritus dei, quando correptus per prophetam dixit "peccaui" continuoque ad hoc unum uerbum audire meruit, quod acceperit ueniam? ad quam rem nisi ad sempiternam salutem? neque enim praetermissa est in illo secundum dei comminationem flagelli paterni disciplina, ut et confessus in aeternum liberaretur et adflictus temporaliter probaretur. haud uero mediocre fidei robur fuit, aut paruum mitis et oboedientis animi indicium, cum audisset a propheta, quod sibi deus ignouisset, et tamen quae fuerat comminatus consequenter euenissent, non se dicere prophetae deceptum esse mendacio nec murmurare aduersum deum, quasi falsam peccatorum eius indulgentiam pronuntiauerit. intellegebat enim uir alte sanctus et non contra deum, sed ad deum leuans animam suam, nisi dominus esset confitenti paenitentique propitius, quantum poenarum aeternarum eius essent digna peccata; pro quibus cum temporalibus emendationibus ureretur, uidebat erga se et manere ueniam et non neglegi medicinam. cur autem Saul per Samuhelem correptus, cum diceret etiam ipse "peccaui," non meruit audire, quod Dauid, quod ei dominus ignouisset? num personarum acceptio est apud deum ? absit. sed in simili uoce, quam sensus humanus audiebat, dissimile pectus erat, quod diuinus oculus discernebat. quid talibus docemur exemplis nisi regnum caelorum intra nos esse et de intimis nostris deum colere nos debere, ut ex abundantia cordis os loquatur. non autem ut populus labiis eum honoret, cor autem eorum longe sit ab eo, neque iudicare aliter audeamus de hominibus. quorum interiora uidere non possumus, quam deus, qui hoc potest et falli aut corrumpi non potest, cuius euidentissimam sententiam de Dauid cum diuinae scripturae contineat tam sublimis auctoritas, multum ridenda uel potius dolenda est aliter sentiens humana temeritas ? eis quippe diuinis libris de antiquis uiris credendum est, qui tam longe futura dixerunt. quae praesentia nunc uidentur.

---

Augustine, Contra Faustum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa024/stoa0040.stoa024.opp-lat1.xml.
