Latin
Book 22
Augustine, Contra Faustum 22.69
Unproofread scanNot analysed yet
Sic et Moysen famulum dei fidelissimum in tota domo eius, ministrum legis sanctae et mandati sancti, iusti et boni, cui apostolus adtestatur —nam eius haec uerba sunt, quae commemoraui —ministrum etiam sacramentorum, non iam praestantium salutem, sed adhuc promittentium saluatorem, quod et saluator ipse confirmat dicens: si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille scripsit —unde suo loco, quantum satis uisum est, contra inpudentes Manichaeorum calumnias disseruimus —hunc ergo Moysen famulum dei uiui, dei ueri, dei summi, fabricatoris caeli et terrae, non de alieno, sed de nihilo, non premente necessitate, sed adfluente bonitate, non per sui membri poenam, sed per sui uerbi potentiam, hunc, inquam, Moysen, humilem in recusando tam magnum ministerium, subditum in suscipiendo, fidelem in seruando. strenuum in exequendo, in regendo populo uigilantem, in corrigendo uehementem, in amando ardentem. in sustinendo patientem, qui pro eis, quibus praefuit, deo se interposuit consulenti, obposuit irascenti: hunc itaque talem ac tantum uirum, absit a nobis, ut ex maledico Fausti ore pensemus, sed ex ore plane ueredici dei, qui ueraciter hominem, quem fecerat, nouerat, quandoquidem etiam peccata hominum. quae ipse non facit, et in diffitentibus ut iudex agnoscit et in confitentibus ut pater ignoscit. ex ore omnino eius Moysen seruum eius et amamus et admiramur et quantum possumus imitamur, cum simus longe illius meritis inferiores, etiam nullo Aegyptio uel occiso uel expoliato, nullo bello gesto, quorum ille aliud futuri indole defensoris, alia inposito imperio dei fecit.