# Contra Faustum 22.76.13-19

Augustine, Contra Faustum, 22.76.13 to 22.76.19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/22.76.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/22.76.13

reparat ad pristinam formam, dicit se legionibus angelorum imperare potuisse ad delendos inimicos, nisi calix bibendus esset, quem paterna uoluntas dedisset, bibit praecedens, propinat sequentibus, uirtutem patientiae suo reuelat praecepto, suo confirmat exemplo. propter quod deus illum suscitauit a mortuis et donauit ei nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine Iesu omne genu flectatur, caelestium, terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur, quia dominus Iesus in gloria est dei patris. regnauerunt hic ergo patriarchae et prophetae, ut ista regna deum dare et auferre ostenderetur, non hic regnauerunt apostoli et martyres, ut regnum caelorum desiderandum potius panderetur. illi regia bella gesserunt, ut tales quoque uictorias adpareret dei uoluntate praestari, isti non resistendo interfecti sunt, ut potiorem esse docerent uictoriam pro fide ueritatis occidi. quamquam et illic prophetae nouerant mori pro ueritate, sicut ipse dominus dicit: a sanguine Abel usque ad sanguinem Zachariae, et id posteaquam coepit inpleri. quod sub figura Salomonis — qui latine interpretatur "pacificus" — de domino Christo — ipse est enim pax nostra — in psalmo prophetatum est: et adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes seruient illi, christiani quoque imperatores plenam gerentes fiduciam pietatis in Christo de inimicis sacrilegis, qui spem suam in sacramentis idolorum daemonumque posuerant, gloriosissimam uictoriam perceperunt. cum apertissimis notissimisque documentis, de quibus nonnulli iam scriptum memoriae commendarunt, illos fallerent uaticinia daemoniorum, hos firmarent praedicta sanctorum.

---

Augustine, Contra Faustum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa024/stoa0040.stoa024.opp-lat1.xml.
