Latin
22.89.32 to 22.89.37
Augustine, Contra Faustum 22.89.32-37
Unproofread scanNot analysed yet
ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum —merito et iste propheta filios Iuda ponens pro Iudaeis et filios Israhel pro gentibus, et congregabuntur, inquit. filii Iudae et filii Israhel pariter et ponent sibimet caput unum et ascendent de terra. huic itaque prophetiae tam mani- . feste ipso rerum effectu declaratae quisquis contradicit, non solum propheticis, uerum etiam apostolicis litteris nec solum quibuslibet litteris, uerum etiam rebus impletis et clarissima luce perfusis inpudentissime contradicit. aliquid ergo fortassis diligentioris requirebat intentionis Iudae factum, ut haec fornicaria, quae significat ecclesiam de gentilium superstitionum prostitutione collectam in habitu mulieris illius, quae Thamar appellata est, posset agnosci; hic autem cum ipsa scriptura se aperiat cumque apostolorum consonantibus litteris inlustretur, quid hic ulterius inmoramur ac non iam uidemus, quod restat de famulo dei Moyse, quid etiam ipsa significent, quae Faustus obiecit?