Latin
Book 22
Augustine, Contra Faustum 22.95
Unproofread scanNot analysed yet
Has autem rerum gestarum allegoricas narrationes si nolunt haeretici, sicut a nobis exponuntur, accipere uel etiam nihil eas, nisi quod proprie sonant, significare contendunt, non est luctandum cum hominibus, qui dicunt: "non sapit palato meo, quod sapere dicis tuo", dum tamen ea, quae diuinitus praecipiuntur, aut mores pietatemque formare aut aliquid figurate significare uel credantur uel intellegantur aut utrumque potius quam neutrum; dum tamen et ipsa, quae figurate dicta uel facta intelleguntur, ad eosdem mores bonos pietatemque referantur. ac per hoc etiam si Manichaeis uel quibusque aliis de his figuris rerum gestarum noster displicet intellectus uel ratio uel opinio, illud sufficiat, quod patres nostri, quibus deus perhibet bonae uitae atque in suis praeceptis oboedientiae testimonium, ea ueritatis regula defenduntur, quae nisi prauis et distortis cordibus displicere non possit, et quod ea scriptura, cui peruersitas erroris illius inimica est, in quibuslibet hominum factis, quae uel laudauit uel arguit uel tantum narrata nobis iudicanda proposuit. ipsa inculpabilis uenerabilisque persistit.