Latin
Book 23
Augustine, Contra Faustum 23.4
Unproofread scanNot analysed yet
Proinde nec uirginis ipsius origo ex hac tribu fuisse monstratur, unde constat esse Dauid —dico autem ludam, de quo Iudaei reges —sed ex tribu Leui, unde sacerdotes: quod ipsum palam est, quia eadem patrem habuerit sacerdotem quendam nomine Ioachim, cuius tamen in hac generatione nulla usquam habita mentio est. quomodo ergo ad hanc Dauiticae cognationis prosapiem Maria pertinere dicetur, in qua eam nec patrem habere uideas nec maritum? ac per hoc nec ille Dauid filius erit, quisquis ex eadem nascitur, nisi eius hanc genetricem sic admoueas Ioseph, ut eius aut filia probetur aut coniux.