# Contra Faustum 23.6

Augustine, Contra Faustum, Book 23. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/23.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/23.6

Hunc sane miserum delire garrulum debemus intueri atque obseruare non praetermittentem, ubi potuerit, lectori uaniloquiorum suorum etiam de scripturarum testimoniis nebulas offundere falsitatis . sicut de Abraham dixit, quod deo non crediderat de Sara sibi filium promittenti, quando cum ancilla concubuit, cum scriptura testetur nondum illi partum Sarae fuisse promissum; uel quod uxorem suam sororem , mentitus sit, cum genus Sarae nusquam in illis litteris legerit, quibus de hac re fides habenda est; et de filio eius Isaac, quod etiam ipse Rebeccam falso dixerit sororem suam, cum genus eius ibi aperte scriptum sit; et de Iacob, quod cotidie certamen esset inter quattuor eius uxores, quaenam illum de agro uenientem prior ad concubitum raperet: quod illic omnino nusquam legisse conuincitur. ecce qualis homo mendaces diuinorum librorum scriptores se odisse gloriatur, qui etiam de euangelio tantae auctoritatis culmine omnibus noto mentiri sic audet. ut non Matthaeum. ne apostolici nominis pondere conprimatur, sed nescio quem alium sub Matthaei nomine uelit putari scripsisse de Christo, quod non uult credere et quod calumniosa uersutia refutare conatur.

---

Augustine, Contra Faustum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa024/stoa0040.stoa024.opp-lat1.xml.
