Latin
Book 23
Augustine, Contra Faustum 23.7
Unproofread scanNot analysed yet
Sic ergo de caelo dictum est super aqua Iordanis: hic est filius meus dilectus, in quo mihi conplacui, quemadmodum dictum est et in monte. neque enim quia et ibi de caelo uox ipsa sonuit, filius dei ante non fuit, quandoquidem ex utero uirginis ille accepit formam serui. qui cum in forma dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis deo. denique ipse apostolus Paulus alio loco apertissime dicit: cum autem uenit plenitudo temporis, misit deus filium suum, factum ex muliere, factum sub lege. mulierem scilicet more locutionis hebraicae feminam appellans. ipse est ergo filius dei, qui et dominus Dauid secundum diuinitatem, et idem ipse filius Dauid ex semine Dauid secundum carnem. quod si nobis credere non prodesset. non hoc tam adtente idem apostolus Timotheo commendaret dicens: memor esto Christum Iesum resurrexisse a mortuis ex semine Dauid secundum euangelium meum. contra quod euangelium quisquis aliud adnuntiauerit, ut anathema sit, magna cura fideles admonuit.