Latin
24.1.1 to 24.1.13
Augustine, Contra Faustum 24.1.1-13
Unproofread scanNot analysed yet
FAUSTUS dixit: Quid ita hominem negatis fieri a deo? non quidem nos omnifariam hominem a deo fieri pernegamus; sed quis et quando et quemadmodum fiat, hoc quaerimus, quoniam quidem sunt secundum apostolum homines duo, quorum alterum quidem interdum exteriorem uocat, plerumque uero terrenum, nonnumquam etiam ueterem, alterum uero interiorem et caelestem dicit ac nouum. horum ergo uter fiat a deo, quaerimus, quoniam quidem et natiuitatis nostrae tempora duo sunt: unum illud, quo nos inretitos carnalibus uinculis in lucem hanc natura produxit, alterum uero, cum ueritas nos ex errore conuersos ad se regenerauit initiatos ad fidem. quod tempus secundae natiuitatis in euangelio Iesu significans dicit: nisi quis natus fuerit denuo, non potest uidere regnum dei. quod cum Nicodemus parum intellegens haesitaret et qualiter id fieri posset, percunctaretur —neque enim posse hominem senem matris uterum introire et iterum nasci —Iesus ei respondens, nisi quis natus fuerit, inquit, ex aqua et spiritu, non potest uidere regnum dei. et sequitur: quod nascitur de carne, caro est: et quod nascitur de spiritu, spiritus est. quapropter si et natiuitas non ea sola est, qua in corpore gignimur, sed et illa alia, qua renascimur spiritu, non minor aeque cura est et hoc ipsum quaerere, in quanam earum nos faciat deus. modus quoque nascendi duplex est: unus ille furoris et intemperantiae proprius, quo sumus a generatoribus turpiter et per libidinem sati; alter uero honestatis et sanctimoniae. quo in Christo Iesu per spiritum sanctum sub bonorum doctrinis discipulati sumus ad fidem: unde omnis etiam religio et maxime christiana ad sacramentum rudes infantes appellat. quod et ipsum significans apostolus ait: filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in uobis. quare iam non quaeritur, utrum deus hominem faciat, sed quando et quem et quemadmodum faciat.