# Contra Faustum 24.1.14-27

Augustine, Contra Faustum, 24.1.14 to 24.1.27. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/24.1.14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/24.1.14

nam si cum in utero fingimur, ut fere gentibus placet et Iudaeis et ipsis uobis. tunc nos deus format ad imaginem suam et ueteres nos facit et per furorem ac libidinem creat — quod haud scio utrum diuinitati eius conueniat — si uero cum credimus et ad meliorem uitae conuertimur statum, tunc formamur a deo, ut fere Christo placet et eius apostolis et nobis: profecto et nouos nos facit deus et honeste facit ac pure. quo quid consentaneum quidue conueniens magis sanctae eius est ac uenerabili maiestati? quodsi et uos auctoritatem Pauli non spernitis, ex ipso uobis quemnam et quando et quemadmodum deus hominem faciat, ostendemus. dicit ad Ephesios: ut deponatis secundum priorem conuersationem ueterem hominem, qui corrumpitur per desideria erroris; renouamini autem spiritu mentis uestrae et induite nouum hominem. qui secundum deum creatus est in iustitia et sanctitate ueritatis. uides ergo, quando creatur homo ad imaginem dei, uides hic et hominem ostendi alterum et natiuitatem aliam et alium nascendi modum. nam cum "exuite uos et induite" dicit. tempus utique credulitatis significat; cum uero hominem nouum a deo creari testatur, tum indicat ueterem nec ab ipso esse nec secundum eum formatum. et cum prosequitur dicens illum quidem fieri in sanctitate et iustitia et ueritate, tunc designat atque demonstrat alterum illum natiuitatis morem, quem dixi longe dissimilem huic, qui corpora nostra furiosis genitorum conplexibus seminauit quemque etiam ostendit ex deo non esse, cum illum solum monstrauit esse ex deo. necnon et ad Colossenses id ipsum denuo dicit: expoliate ueterem hominem cum actibus eius et induite nouum, qui renouatur in agnitione dei secundum imaginem eius, qui creauit eum in uobis. et hinc ergo non solum hominem nouum ostendit eum esse, quem deus faciat, sed quando etiam et quibus modis formetur.

---

Augustine, Contra Faustum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa024/stoa0040.stoa024.opp-lat1.xml.
