Latin
24.1.28 to 24.1.40
Augustine, Contra Faustum 24.1.28-40
Unproofread scanNot analysed yet
edocuit, id est in agnitione dei, quo significatur credulitatis tempus. et adhuc secundum imaginem. inquit, eius, qui creauit eum, ut ex hoc liqueat ueterem hominem nec imaginem esse dei nec ab ipso formatum. nam illud quidem, quod sequitur dicens: ubi non est masculus et femina, Iudaeus et Graecus, barbarus et Scytha, magis ac magis ostendit natiuitatem hanc, quae nos mares fecit ac feminas, Graecos et Iudaeos, Scythas et barbaros. non eam esse, in qua deus operatur. cum hominem format, sed illam, quae nos omni exutos nationum uarietate sexusque et condicionis unum reddit ad instar eius, qui unus est, id est Christus: sicut idem rursum apostolus dicit: quotquot in Christo baptizati sunt, Christum induerunt; non est Iudaeus neque Graecus, non est masculus neque femina, non est seruus et liber, sed omnes in Christo unum sunt. ergo tunc fit homo a deo, cum fit unus ei multis, non cum ex uno est diuisus in multa. diuisit autem nos primus ortus, id est corporalis; secundus adunat, intellegibilis ac diuinus: eoque rectissime nos hunc quidem corporis naturae ascribendum putauimus, illum uero supernae maiestati. quapropter idem rursum apostolus ad Corinthios dicit: in Christo Iesu per euangelium ego uos genui et ad Galatas de semet ipso: cum placuit ei, qui me segregauit de utero matris meae, ut reuelaret filium suum in me, ut eum adnuntiarem in gentes, continuo non adquieui carni et sanguini. uides ergo ubique eum in hac altera natiuitate nostra, spiritali dumtaxat adseuerantem nos a deo formari, non in priore illa obscaena ac propudiosa, quae nos nihilo praestantius neque mundius animalibus ceteris in utero materno et concepit et formauit et genuit. qua de re animaduertere si uolueritis, inuenietis hac in parte nos non tam professione a uobis distare quam intellectu, siquidem uobis placuerit hoc ueteri et exteriori homini ac terreno tribuere, ut sit a deo formatus, nos uero contra caelesti hoc dederimus et interiori ac nouo homini deferamus neque id temere aut praesumptiue, sed a Christo discentes et eius apostolis, qui primi eadem in mundo docuisse monstrantur.