# Contra Faustum 3.3.14-31

Augustine, Contra Faustum, 3.3.14 to 3.3.31. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/3.3.14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/3.3.14

unicum enim filium deus habet, quem genuit de substantia sua, de quo dicitur: cum in forma dei esset, non rapinam arbitratus est esse aequalis deo. nos autem non de subtantia sua geuuit; creatura enim sumus, quam non genuit, sed fecit; et ideo, ut fratres Christi secundum modum nostrum faceret, adoptauit. iste itaque modus, quo nos deus, cum iam essemus ab ipso non nati, sed conditi et instituti, uerbo suo et gratia sua genuit, ut filii eius essemus, adoptio uocatur. unde Iohannes dicit: dedit 'eis potestatem filios dei fieri. cum igitur ius adoptionis filiorum apud patres nostros et in scripturis sanctis usitatum sit. quae inpietatis dementia praecipitat prius euangelistas falsitatis arguere, quod diuersas generationes commemorauerunt. tamquam utraque uera esse non possit, quam cogitare et adtendere et uidere, quod facillimum est, quam crebra consuetudine generis humani unus homo duos patres habere potuerit: unum, cuius carne homo sit genitus, alterum. cuius uoluntate, cum iam homo esset, filius sit adoptatus? qui si non recte dicitur pater, nec nos recte dicimus: pater noster, qui es in caelis, ei, de cuius substantia nati non sumus, sed cuius gratia et misericordissima uoluntate adoptati secun- . dum doctrinam apostolicam et fidelissimam ueritatem. ipsum quippe habemus et deum et dominum et patrem: deum, quod ab ipso etiam ex hominibus parentibus conditi sumus; dominum, quod ei subditi sumus; patrem, quod eius adoptione renati sumus. Facile fuit ergo religiosis perscrutatoribus diuinarum litterarum aliquantulum considerare et uidere in diuersis Christi generationibus a duobus euangelistis commemoratis, quomodo duos patres potuit habere Ioseph, quorum progeneratores diuersi enumerentur. hoc et uos, si studium contentionis non excaecaret, facile uidere possitis. sed ab illis uiris alia etiam quaesita et inuenta sunt, cum omnes harum narrationum partes pertractarent;

---

Augustine, Contra Faustum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa024/stoa0040.stoa024.opp-lat1.xml.
