Latin
Book 31
Augustine, Contra Faustum 31.3
Unproofread scanNot analysed yet
Quapropter si quid de cetero in laesionem nostrae fidei de scripturis quaerentes inueneritis, tunc demum id nobis obponere mementote, cum uobis peruideritis non esse contrarium . quemadmodum et illud, quod de Petro soletis adferre, tamquam idem uiderit aliquando de caelo demissum uas, in quo essent omnia genera animalium et serpentes atque eo adtonito et admirante uox audita sit dicens ad eum: Petre, quicquid in uase uides, macta et manduca. cui idem respondens: domine, commune, inquit, et inmundum non contingam. et iterum uox ad eum: quod ego sanctificaui, inmundum ne uocaueris. quod quidem ipsum licet et per allegoriam aliud quiddam et non indifferentiam uideatur significare ciborum, tamen, quia nobis et hoc ita intellegere placet, uescamini igitur necesse est passim belluis omnibus et echidnis et colubris ac reliquo omni genere serpentino iuxta opajia Petri. hactenus enim uere dicto audientes uos esse probabitis uoci, quam fertur audisse; et -tamen huius quoque memineritis semper, quia Moyses hinc et prophetae damnati sunt. qui de his, quae sanctificauerit deus iuxta uocis huius sententiam, multa putauerint esse polluta.