Latin
32.16.29 to 32.16.34
Augustine, Contra Faustum 32.16.29-34
Unproofread scanNot analysed yet
quid faceretis, dicite mihi, nisi clamaretis nullo modo uos potuisse falsare codices, qui iam in manibus essent omnium christianorum ? quia mox ut facere coepissetis, uetustiorum exemplarium ueritate conuinceremini. qua igitur causa a uobis corrumpi non possent, hac causa a nemine potuerunt. quisquis enim hoc primitus ausus esset, multorum codicum uetustiorum conlatione confutaretur, maxime quia non una lingua, sed multis eadem scriptura contineretur. nam etiam nunc nonnullae codicum mendositates uel de antiquioribus uel de lingua praecedente emendantur. ita ergo aut cogimini ueraces illos codices continuo, et continuo euertent haeresim uestram, aut si fallaces eos dixeritis, eorum auctoritate paracletum non poteritis adserere, et uos euertistis haeresim uestram.