# Contra Faustum 33.2.12-27

Augustine, Contra Faustum, 33.2.12 to 33.2.27. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/33.2.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/33.2.12

tamquam et hoc ad dei filium pertineret, si aedificationem synagogae suae Iudaei de centurione pagano meruerint. nec tamen omnifariam et Lucas hoc uerbum reticuit, puto recogitans, ne forte fuisset uerum; sed locum tamen mutat ad.. plicatque id alteri cuidam causae longe dissimili, id est ubi dicit Iesus ad discipulos suos: contendite intrare per angustum ostium; multi enim uenient quaerentes intrare et non poterunt. cum autem intrauerit, inquit, pater familias et clauserit ianuam, incipietis foris tare et pulsare dicentes: domine, aperi nobis. et respondens dicet: nescio uos. tunc incipietis dicere: manducauimus et bibimus coram te et in plateis nostris et synagogis docuisti. et dicet uobis: nescio unde estis; discedite a me omnes, operarii iniquitatis. ibi erit fletus et stridor dentium, cum uideritis Abraham et Isaac et Iacob et omnes prophetas introeuntes in regnum dei. uos autem expelli foras . et uenient ab oriente et occidente et austro et aquilone et recumbent in regno dei. hoc uero ipsum quidem, quia multi excludentur a regno dei, qui scilicet nomen tantummodo Christi portauerint, sed non fecerint opera eius, nec Matthaeus scribere praetermisit, sed de Abraham illic et Isaac et Iacob nullam facit omnino mentionem. item de centurione et puero eius etiam Lucas quidem scripsit; sed aeque ipse de Abraham illic et Isaac et Iacob nihil omnino testatur, ut, quia ubinam dictum sit certo constare non possit, nihil prohibeat etiam non credere, quia sit-'dictum.

---

Augustine, Contra Faustum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa024/stoa0040.stoa024.opp-lat1.xml.
