# Contra Faustum 33.9

Augustine, Contra Faustum, Book 33. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/33.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/33.9

Quapropter post omnes Fausti calumnias refutatas dumtaxat horum eius capitulorum, quibus hoc opere, quantum dominus adiuuare dignatus est, sufficienter, ut arbitror, prolixeque respondi, breuiter uos admoneo, qui illo tam nefando et execrabili errore tenemini, ut si auctoritatem scripturarum omnibus praeferendam sequi uultis. eam sequamini, quae ab ipsius praesentiae Christi temporibus per dispensationes apostolorum et certas ab eorum sedibus successiones episcoporum usque ad haec tempora toto orbe terrarum custodita, commendata, clarificata peruenit. ibi enim uidebitis etiam ueteris testamenti et obscura reuelari et praedicta conpleri. si autem quasi ratione mouemini, primum cogitetis, quinam sitis, quam minus idonei ad conprehendendam naturam, non dicam dei. sed animae uestrae, conprehendendam sane, quemadmodum uelle aut uoluisse uos dicitis, certissima ratione, non uanissima credulitate: quod cum minime potueritis — sine dubio enim quamdiu tales estis, nullo modo poteritis — illud saltem, quod omni humanae menti est naturaliter insitum, si modo id peruersae opinionis prauitate non turbetur, dei naturam atque substantiam incommutabilem omnino, omnino incorruptibilem cogitate uel credite, et Manichaei continuo non eritis, ut aliquando et catholici esse possitis amen. Typis expressit Rudolphus M. Rohrer, Brunae.

---

Augustine, Contra Faustum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa024/stoa0040.stoa024.opp-lat1.xml.
