Latin
6.4.15 to 6.4.34
Augustine, Contra Faustum 6.4.15-34
Unproofread scanNot analysed yet
quam etiam non inplendo rei estis secundum opinionem uestrae uanitatis. et uani secundum iudicium ueritatis. dicitis enim dolorem sentire fructum, cum de arbore carpitur, sentire cum conciditur, cum teritur, cum coquitur, cum manducatur. non ergo debuistis uesci nisi eis. quae cruda et inlaesa possunt transuorari. ut unum. saltem dolorem, cum decerpuntur, non a uobis, sed a uestris auditoribus paterentur. Sed dicitis: quomodo subuenimus tantae uitae, si ea tantum absumimus, quae incocta et mollia possunt absorberi ? si ergo ista conpensatione tam multos cibis uestris dolores infligitis, cur ab illo solo abstinetis, ad quem maxime ista necessitas cogit? nam fructus potest et crudus comedi, sicut se nonnulli uestri exercuerunt, ut hoc non tantum de pomis, uerum etiam de omnibus oleribus facerent. si autem non uellatur aut decidatur aut quoquo modo dematur ex terra uel arbore, uenire ad escam nullo pacto potest. hoc ergo facile debuit esse ueniale, sine quo ei subuenire non ualeretis, non illi tam multi cruciatus, quos in praeparandis escis membris dei uestri non dubitatis inferre. at enim plorat arbor, cum fructus carpitur, hoc quippe dicere non erubescitis. certe nouit omnia uita, quae ibi est, et praesentit, quis ad ea conueniat. uenientibus ergo electis et poma carpentibus gaudere debuit, non plorare illum transitorium dolorem tanta felicitate conpensans et tantam euadens miseriam, si in alios incidisset. cur itaque pomum non decerpatis, cum decerpto tam multas plagas doloresque ingeratis? respondete, si potestis. nec ipsa ieiunia uobis conpetunt; non enim oportet uacare fornacem, in qua spiritale aurum de stercoris commixtione purgatur et a miserandis nexibus diuina membra soluuntur. quapropter ille est misericordior inter uos, qui se potuerit ita exercere, ut nihil eius ualetudini obsit saepe crudos cibos sumere et multa consumere.