# Contra Faustum 6.6.1-10

Augustine, Contra Faustum, 6.6.1 to 6.6.10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/6.6.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/6.6.1

Cur autem, si carnibus uesci non uultis, non ipsa ani- . malia deo uestro oblata mactatis, ut animae illae, quas non solum putatis humanas, sed ita diuinas, ut ipsa dei membra esse credatis, a carnis carcere dimittantur, et ne iterum redeant uestris orationibus commendentur ? an amplius eas adiuuatis uentre quam mente et illa potius dei natura saluatur, quae uestris uisceribus exhalari meruerit, quam quae uestris precibus commendari? propterea ergo uentri uestro pecora non sacrificatis, quia ea uiua absumere non potestis, ut eorum animas intercessione uestri stomachi liberetis.s o beata olera, quibus et manu euulsis et ferro concisis et igne cruciatis et dente contritis concessum est tamen, ut ad uestrorum intestinorum aras uiua perueniant, et misera pecora, quae cum citius de corpore suo exeunt, in uestra corpora intrare non possunt! ita delirantes adhuc putatis, quod ideo sumus inimici ueteris testamenti. quia nullam carnem inmundam dicimus tenentes apostoli sententiam dicentis: omnia munda mundis, et illud, ubi dominus ait: non quod intrat in os uestrum, uos coinquinat, sed quod exit. quod non ad solas turbas dominus dixit, sicut uester Adimantus, quem post Manichaeum Faustus praecipue laudat, cum ueteri testamento calumniaretur, uoluit intellegi, sed etiam remotus a turbis hoc idem discipulis suis euidentius et expressius elocutus est. cum enim hanc domini sententiam testamento ueteri obposuisset Adimantus, quia in illo scripta sunt quaedam inmunda carnium. a quibus ille populus iussus est abstinere, timuit, ne sibi diceretur: cur ergo uos non quasdam, sed omnes carnes inmundas existimatis atque ab edendis omnibus temperatis, cum tu ipse proferas euangelicum testimonium non coinquinari hominem ex his, quae in os ingrediuntur et in uentrem uadunt atque in latrinam emittuntur ? itaque has artissimas et fallaciam suam manifestissima ueritate praefocantes angustias conatus euadere ait hoc dominum ad turbas dixisse, quasi paucis ille in secreto uera diceret, in turbas autem falsa iactaret, cum et hoc de domino credere sacrilegum sit, et omnes qui legunt, nouerint hoc et remotis turbis eum planius dixisse discipulis.

---

Augustine, Contra Faustum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa024/stoa0040.stoa024.opp-lat1.xml.
