Latin
6.8.30 to 6.8.51
Augustine, Contra Faustum 6.8.30-51
Unproofread scanNot analysed yet
quanto illic artius conligatum putant. postremo si ista causa est maioris inmunditiae carnium, ea comedant animalium corpora. quae non de concubitu oriuntur, sicut sunt innumerabilia genera uermium, quorum nonnullos uulgo edunt quaedam Veneticae regiones ex arboribus natos. ranas etiam, quas repente ex una pluuia terra generat, in escam isti adsumere debuerunt. ut dei sui membra talibus formis commixta liberarent, si eam carnem detestantur, quae concubitu propagatur. et genus humanum erroris arguerent, quod gallinis columbisque uescantur ex masculorum feminarumque coitu procreatis et mundiores caeli et terrae filias ranas abiciant. nam secundum istorum fabulam mundiores sunt primi principes tenebrarum. quorum parentes arbores fuerunt. quam ipse Manichaeus. quem pater et mater concumbendo genuerunt, mundiores etiam peduculi eorum. qui sine concubitu sudore carnis uel corporis exhalatione nascuntur, quam isti ipsi miseri, qui de parentibus concumbentibus nati sunt. aut si iam quicquid ex carne etiam sine concubitu nascitur, propterea putant inmundum, quia ipsa caro ex concubitu est, inmunda erunt olera et fruges, quae de stercoribus fertilius uberiusque surrexerint. ubi uideant, quid faciant uel quid respondeant, qui fruges dicunt mundiores esse quam carnes. nam stercore quid inmundius ex carne proicitur et quid frugibus feracius adhibetur? certe ipsi dicunt per adtritiones et digestiones ciborum fugere inde uitam et exiguum quiddam in stercore remanere. cur ergo ubi exigua uita remanet, inde cibi uestri, hoc est fructus terrae de stercore et meliores et maiores et plures existunt? caro non purgamentis terrae. sed fetibus pascitur; terra uero purgamentis carnis, non fetibus fecundatur. eligant, quid sit mundius, aut iam correcti desinant esse inmundi et infideles, quibus nihil sit mundum, et nobiscum amplectantur apostolum dicentem: omnia munda mundis; domini est terra et plenitudo eius; omnis creatura dei bona est.