# Contra Faustum 7.2.1-15

Augustine, Contra Faustum, 7.2.1 to 7.2.15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/7.2.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/7.2.1

AUGUSTINUS respondit: Quam dicit palmarem causam, cur non accipiat genealogian Iesu Christi. ibi apertissime uictus ostenditur legentibus, quae supra diximus de filio hominis, quod tam crebro se Christus esse testatur, et de filio dei, quomodo idem ipse sit et filius hominis, quomodo secundum diuinitatem non habeat genus in terra, secundum carnem autem sit ex semine Dauid, secundum quod apostolica doctrina testatur. unde oportet eum credi et intellegi et a patre exisse et de caelo uenisse et hic tamen uerbum carnem factum inter homines habitasse. quodsi propterea putant eum non habuisse in terra matrem uel genus, quia dixit: quae mihi mater uel qui fratres? superest, ut etiam discipulos eius, quibus hoc exemplum in se ipso praebuit, ut terreni generis necessitudinem propter regnum caelorum contemnerent, adfirment non habuisse patres, quia dixit eis: ne uobis dicatis patrem in terra; unus est enim pater uester deus. quod ergo istos de patribus docuit, hoc ipse de matre et fratribus prior fecit, sicut et alia multa, in quibus se nobis, ut eum imitaremur, praebere et, ut sequeremur, praeire dignatus est. quapropter iste, qui in eo, quod putat palmare, sic uincitur, quam iaceat et inuoluatur in ceteris animaduertendum est. quippe qui propterea dicit non credendum apostolis, qui eius non solum diuinam, sed etiam humanam natiuitatem adnuntiauerunt, quia postea iuueni adhaeserunt et nec uiderunt eum natum nec se hoc ab illo audisse dixerunt. cur ergo credunt Iohanni dicenti: in principio erat. uerbum et uerbum erat apud deum et deus erat uerbum; hoc erat in principio apud deum; omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil et cetera, quae illis quamuis non intellegentibus tamen placent? dicant. ubi hoc Iohannes uiderit aut ubi se hoc ab ipso domino audisse dixerit.

---

Augustine, Contra Faustum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa024/stoa0040.stoa024.opp-lat1.xml.
