# Contra Faustum 7.2.16-28

Augustine, Contra Faustum, 7.2.16 to 7.2.28. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-faustum/7.2.16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-faustum/7.2.16

quicquid enim dixerint, unde hoc Iohannes scire potuerit, inde credimus etiam omnes adnuntiatores natiuitatis Christi id, quod adnuntiauerunt, scire potuisse. deinde quaero, unde credant dixisse dominum: quae mihi mater aut qui fratres? si quia hoc euangelista narrauit, cur ei non credunt et illud: quia mater eius et fratres quaerebant eum? si autem hoc mentitus est, quod nolunt credere, quomodo ei credunt Christum dixisse. quod nolunt intellegere? deinde si Christum natum. quia iam iuueni adhaeserat. non potuit nosse Matthaeus, unde potuit Christum non natum post tot annos natus nosse Manichaeus ? dicturi sunt: spiritus sanctus hoc sciebat, qui erat in Manichaeo. ille sane si spiritus sanctus esset, uera dixisset. sed cur non potius de Christo discipulis eius, qui etiam corporaliter ei adhaeserunt, credimus, qui non solum per spiritum sanctum ab ipso inpertitum scire potuerunt, si quid lateret in rebus humanis, sed tam recenti et praesenti memoria etiam solo humano sensu genus Christi secundum carnem et totam originem conlegerunt? et tamen caeci et surdi testes dicuntur apostoli. utinam tu non tantum caecus et surdus fuisses, ne tam uana et sacrilega disceres, sed etiam mutus, ne talia diceres!

---

Augustine, Contra Faustum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa024/stoa0040.stoa024.opp-lat1.xml.
