Latin
Book 1
Augustine, Contra Felicem 1.11
Unproofread scanNot analysed yet
Dicebat enim, sicut lectio ipsa mox indicatura est, quia in ista uita homo cum est, non potest adsequi omnia, sed ex parte adsequitur in hac uita; ipse autem spiritus sanctus, qui ex parte docet in hac uita, post hanc uitam introducet in omnem ueritatem. quod ut apertissime doceatur, audi apostolum. et cum diceret, ex apostolo legit: siue autem prophetiae euacuabuntur siue linguae cessabunt siue scientia euacuabitur; ex parte enim scimus et ex parte prophetamus; cum autem uenerit quod perfectum est, quod ex parte est, euacuabitur. cum essem paruulus, loquebar quasi paruulus, sapiebam quasi paruulus, cogitabam quasi paruulus; cum autem factus sum uir, euacuaui, quae paruuli erant. uidemus enim nunc per speculum in aenigmate, tun autem facie ad faciem. et cum legeret, dixit: Iam dic mihi tu, si tempora futura Manichaei praedicebat apostolus, utrum tu uideas modo deum facie ad faciem.