# Contra Felicem 1.12.1-16

Augustine, Contra Felicem, 1.12.1 to 1.12.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-felicem/1.12.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-felicem/1.12.1

FEL. dixit: Non tantum ego possum contra tuam uirtutem, quia mira uirtus est gradus episcopalis, deinde contra leges imperatoris. et superius petiui compendiue, ut doceas me, quid est ueritas; et si docueris me, quid est ueritas, parebit quod teneo mendacium esse. AUG. dixit: Adparuit te probare non potuisse apostolum Christi esse Manichaeum; quare autem non potueris, breuiter expono. dixisti inde te probare Manichaeum apostolum Christi, quia paracletum uenturum promisit Christus spiritum sanctum; et quia non inuenires, quando uenerit, quem Christus promisit, hinc te credere ipsum esse Manichaeum. at uero ubi probaui per scripturas sanctas, ecclesiasticas, canonicas, quando uenerit apertissime spiritus sanctus, quem uenturum promisit dominus Christus, conuertisti te, ut diceres debere tibi ostendi, quid docuerit et utrum Manichaei doctrinam euacuauerit. cum ergo respondissem Manichaeum post apostolos fuisse in carne, illorum autem doctrinam, antequam Manichaeus natus esset, ab ipsis fuisse praedicatam, dixi tamen unum ipsorum apostolorum Paulum per spiritum sanctum, qui in omnes apostolos uenerat. prophetasse etiam de ista uestra doctrina, quia futura erat, et eam appellasse doctrinam daemoniorum mendaciloquorum . ubi ostendi ea, quae dixit Paulus futura in ipsa doctrina ad uestram professionem pertinere, id est prohibitionem nuptiarum — quia omnem concubitum, et cum uxore, fornicationem esse dicitis — et abstinentiam a cibis, quos deus creauit — quia noui uos quosdam cibos dicere inmundos, cum ipse sequatur et dicat: omnis creatura dei bona est — cum hic a te exigerem, ut responderes, dixisti Manichaeum docuisse uos initium, medium et finem et cursum solis et lunae et cetera talia; quae cum ego ostenderem ad christianam doctrinam non pertinere, respondisti apostolum ipsum Paulum dixisse, quia ex parte scit, ex parte prophetat. dixi nos non posse scire diuina. cum sumus in hac uita, et hic uidere per speculum et in aenigmate, tunc autem facie ad faciem, et quaesiui a te, si hoc putas dixisse apostolum Paulum, quod uenturus esset Manichaeus, qui doceret, quod non poterat Paulus, pertinere ad te, qui te dicis accepisse ipsum spiritum uidere modo deum facie ad faciem.

---

Augustine, Contra Felicem, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa031a/stoa0040.stoa031a.opp-lat1.xml.
