Latin
1.12.17 to 1.12.39
Augustine, Contra Felicem 1.12.17-39
Unproofread scanNot analysed yet
quod quia non potes. manifestum est apostolum Paulum de illa illa dixisse, de qua dicit et Iohannes: dilectissimi, filii dei sumus et nondum adparuit quid erimus; scimus enim quia cum adparuerit, similes ei erimus, quoniam uidebimus eum sicuti est. hoc tu cum audisses, dixisti te non ualere contra meam uirtutem . quae uirtus mea non est, sed si aliqua est, ab illo mihi data est ad redarguendos errores, qui uirtus est omnium fidelium suorum et pleno corde de se praesumentium. dixisti etiam, quod te episcopalis terreat auctoritas, cum uideas, quanta pace inter nos agamus, quanta tranquillitate disputemus, quemadmodum populus praesens nullam tibi uim faciat, nullum terrorem incutiat, sed tranquillissimus audiat, sicut decet christianos. dixisti etiam timere leges imperatoris . hoc pro uera fide non timeret, quem spiritus sanctus inpleret; nam et Petrus apostolus in passione domini timuit et ter negauit; ubi autem eum paracletus, quem Christus promiserat, spiritus sanctus inpleuit, pro fide domini crucifixus est; et ille, qui primo habuit nega-. tionem timoris, postea inpleuit gloriosissimam passionem confessionis. tu itaque ex hoc ipso, quod timere te dixisti leges imperatoris, quamuis et de ceteris rebus satis adparet, quod non inueneris spiritum paracletum ueritatis, quia et si non timeres, aliis rebus conuincereris. FEL. dixit: Et apostoli timuerunt. AUG. dixit: Timuerunt, ut cauerent, non ut fidem suam conprehensi edicere dubitarent. tu ante iam hinc timere debuisti, ut non hic te inueniremus; iam in medio es . quare times, nisi quia quod dicas non habes? nam si imperatores timuisses. ante tacuisses. nunc uero cum hesterno die libellum curatori dederis et publice clamitaueris cum codicibus tuis te paratum esse incendi, si quid mali in ipsis fuerit inuentum, unde heri leges flagitabas quasi fortis, hodie ueritatem fugis ut timidus?