# Contra Felicem 1.14

Augustine, Contra Felicem, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-felicem/1.14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-felicem/1.14

FEL. dixit: Christus dixit spiritum sanctum missurum se, qui in omnem ueritatem inducat. AUG. dixit: Si habes illum, adtende, quod te iamdudum interrogaui. dixisti enim ad ipsius doctrinam pertinere etiam ista mundana cognoscere . dic mihi: quot sunt stellae, si introductus es in istam omnem ueritatem? FEL. dixit: Et ego dico, quia, si paracletus per apostolos locutus est, et per Paulum; et ego peto sanctitatem tuam, ut illa mihi ostendas, quae iam dixi. AUG. dixit: Confitere te non potuisse ostendere, quod ego interrogaui, et ostendam secundum scripturas, quod pertineat ad fidem christianam. FEL. dixit: Et ego, si ad.tuleris mihi scripturas Manichaei, quinque auctores, quos tibi dixi, quicquid me interrogaueris, probo tibi. AUG. dixit: De ipsis quinque auctoribus est ista epistula, cuius aperuimus principium et inuenimus ibi scriptum: Manichaeus apostolus Christi Iesu . et uideo, quia ipsum non mihi principium exponis, quia non probas, quomodo sit Manichaeus apostolus Iesu Christi. FEL. dixit: Si in ista non probo, in secundo probo. AUG. dixit: In quo secundo? FEL. dixit: In Thesauro. AUG. dixit: Thesaurum istum, quem ideo tali nomine appellatis, ut miseros seducatis, quis scripsit ? Manichaeus . nolo mihi ab illo probes: quia ipse Manichaeus mentitur dicendo se esse, quod non est. FEL. dixit: Tu mihi proba per alterum. AUG. dixit: Quid uis tibi probem? FEL. dixit: Quia mentitur Manichaeus. AUG. dixit: Quia tu non potes probare uerum dicere Manichaeum, oportet, ut ego probem mentitum Manichaeum esse? FEL. dixit: Quare non potui probare? numquid prolatae sunt scripturae, quas ego petiui, et non probaui? AUG. dixit: Sed scripturas Manichaei petis, quibus fidem non habemus; aliunde proba. ego autem de ipsa scriptura Manichaei tibi probo mentitum esse Manichaeum et blasphemasse Manichaeum. FEL. dixit: Afferantur libri. AUG. dixit: Praesens est epistula Manichaei, quam dicitis Fundamenti. initium nullum est in aedificio, nisi fundamentum . si eum ostendero in ipso fundamento ruinam fecisse, ceteram eius constructionem ut quid quaerimus?

---

Augustine, Contra Felicem, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa031a/stoa0040.stoa031a.opp-lat1.xml.
