# Contra Felicem 1.16

Augustine, Contra Felicem, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-felicem/1.16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-felicem/1.16

FEL. dixit: Arbitros non habeo. et adiecit: legatur caput ipsius. et cum legeretur et uentum esset ad locum, ubi scriptum habet eadem epistula: pax uobis inuisibilis et ueritatis notitia sit cum fratribus suis et carissimis, qui mandatis caelestibus credunt pariter atque deseruiunt; sed et dextera luminis tueatur et eripiat uos ab omni incursione maligna et a laqueo mundi; pietas uero spiritus sancti intima pectoris uestri adaperiat, ut ipsis oculis uideatis uestras animas, Felix dixit: Da scripturam, quae ista redarguat. .AUG. dixit: Adhuc nihil mali audiuimus, nisi quod ausus est Manichaeus apostolum se Christi nominare. nam ea, quae dixit, adhuc ad tectorium fallaciae pertinent et ad ouinam pellem, quibus eis prius dicit uerba bona, ut possit introducere mala. sed quid uelit introducere per haec uerba, uideamus. si enim aliquid mali introduxerit, et ista uerba mala erunt et seductoria; si autem aliquid boni in posterioribus et ueri dixerit, necessitate conprehendemus. permitte ergo legantur sequentia. FEL. dixit: Si ergo adseris, quia in primo bona ponuntur et postea mala inmittuntur, quomodo ego tibi possum credere, cum mihi primo bona dixeris? AUG. dixit: Ego adhuc ista nec bona dixi nec mala. nihil mali adhuc audiuimus, dixi; non dixi: iam aliquid boni audiuimus. malum enim illud solum dixi, quod ausus est dicere se apostolum Christi. uerba uero, quae dixit in consequentibus, tunc erunt mala, si mali aliquid introduxerint; tunc erunt bona, si boni aliquid introduxerint. permitte ergo, ut sequentia legantur . quare times? FEL. dixit: Non timeo. AUG. dixit: Permitte ergo, ut legantur. FEL. dixit: Legantur.

---

Augustine, Contra Felicem, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa031a/stoa0040.stoa031a.opp-lat1.xml.
