# Contra Felicem 1.17.1-17

Augustine, Contra Felicem, 1.17.1 to 1.17.17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-felicem/1.17.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-felicem/1.17.1

Et cum legeretur et uentum esset ad locum, ubi scriptum habet: ita autem fundata sunt eiusdem splendidissima regna super lucidam et beatam terram, ut a nullo umquam aut moueri aut concuti possint, Augustinus dixit: Terram istam quam dicit, unde habebat? fecit eam, an genuit eam, an aequalis et coaeterna illi erat? istam dico terram, lucidam et beatam quam dicit. FEL. dixit: Quomodo scriptum est: in principio fecit deus caelum et terram et terra erat inuisibilis et coinquinabilis et incomposita. ego ita intellego: in principio fecit deus caelum et terram et terra erat, quasi duae terrae mihi uidentur esse, secundum quod Manichaeus dicit duo regna. AUG. dixit: Quia scripturam commemorasti nostram, quam soletis blasphemare, ad me pertinet exponere illam et ostendere tibi sine blasphemia esse illud scriptum et cum ueritate et non secundum Manichaeum, ut deinde tu uel in secundis mihi respondeas, quod interrogaui. FEL. dixit: Respondeo. AUG. dixit: Quod scriptum est: in principio fecit deus caelum et terram, breuiter conplexa est scriptum, quid fecerit deus. deinde quia nondum adparebat haec terra, quam fecerat, antequam eam distingueret et ornaret, qualem terram "fecerat deus, secuta scriptura exposuit, qualis terra erat, de qua dixerat: in principio fecit deus caelum et terram; tamquam, cum audissemus: in principio fecit deus caelum et terram, quaereremus, qualem terram, subiecit et ait: terra autem, id est illa, quam fecerat deus, inuisibilis erat et incomposita. non ergo duas terras dixit, sed qualis illa fuerit exposuit. tu itaque responde nunc mihi, quod breuiter interrogaui: terra ista lucida et beata, quam dicit Manichaeus, supra quam fundata erant regna dei, ab ipso deo facta erat, an genita de illo erat, an coaeterna illi erat ? unum de tribus, nisi molestum est, sine tergiuersatione responde.

---

Augustine, Contra Felicem, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa031a/stoa0040.stoa031a.opp-lat1.xml.
