# Contra Felicem 1.17.18-41

Augustine, Contra Felicem, 1.17.18 to 1.17.41. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-felicem/1.17.18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-felicem/1.17.18

FEL.. dixit : Ipsa se scriptura interpretatur. AUG. dixit: Si ergo nosti esse hic aliquem locum, ubi hoc dicat scriptura, quia illam terram uel genuit deus uel fecit uel coaeterna illi erat, aperi ad locum, quem nosti, et lege mihi.- FEL. dixit: Non est in ista scriptura, sed in altera. AUG. dixit: Credo ergo, quia, si qua est illa scriptura, meministi, quid ibi dixerit. itaque tu mihi responde, qui nosti illam scripturam; et si dixero, quia non sic habet, conuinces me. si autem sic cognouero, secundum hoc disputo, quod tu ipse responderis,. dic ergo, an fecerit terram istam deus, an genuerit, an coaeterna illi fuerit, qui legisti in nescio quo libro, ubi esse hoc scriptum dicis. FEL. dixit: Quia modo sanctitas tua interpretata est scripturam tuam, quomodo uoluisti et acceptaui, et tu sic mihi . accepta, quicquid dixero. AUG. dixit: Interim quod interrogaui, si nihil me contra mouerit, accepto; si autem aliquid mouerit, motum meum indico tibi, ut ad ipsum respondeas. FEL. dixit: Ego non respondi ad tua dicta.- AUG. dixit: Quia prius est, ut mihi ad id, quod interrogaui, respondeas, tamen feci etiam, ut tibi prior respondeam . forte non te mouit; ideo non respondisti . forte et me non mouebit, cum responderis. responde ergo ad quod interrogaui.

---

Augustine, Contra Felicem, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa031a/stoa0040.stoa031a.opp-lat1.xml.
