Latin
1.18.1 to 1.18.46
Augustine, Contra Felicem 1.18.1-46
Unproofread scanNot analysed yet
FEL. dixit: Respondeo. et adiecit: dixisti ergo de terra illa, in qua deus habetur, an facta est ab illo, an generauit illam, an coaeterna illi est. et ego dico, quia, quomodo deus aeternus est et factura apud illum nulla est, totum aeternum est. . AUG. dixit: Non illam ergo genuit neque fecit? FEL. dixit: Non, sed est illi coaeterna. AUG. dixit: Si autem genuisset illam, non illi esset coaeterna. FEL. dixit: Quod nascitur, finem habet; quod innatum est, non habet finem. AUG. dixit: Quibus ergo erat ille pater aut cuius erat pater, ,quem modo patrem nominauit? si enim nihil genuerat, pater esse non poterat. FEL. dixit: Sed sunt alia, quae generauit. AUG. dixit: Illa ergo, quae generauit, non sunt illi coaeterna, an et ipsa coaeterna sunt? FEL. dixit: Coaeterna sunt illi quicquid deus generauit. AUG. dixit: Ergo errasti, quod superius dixisti: omne quod nascitur, finem habet. FEL. dixit: Interim, quia secundum generationem carnis locutus sum, erraui. AUG. dixit: Modestissime confessus errorem merearis intellegere ueritatem. FEL. dixit: Faciat deus. AUG. dixit: Adtende ergo iam, ut incipias cognoscere errorem scripturae huius. si quae genuit deus, coaeterna non sunt illi, melior est terra illa, quam non generauit deus, ubi habitant omnia, quae generauit deus; quam terram dicis ab eo non generatam. FEL. dixit: Coaequantur sibi omnia, et quae generauit et quae non generauit, id est terra illa, ubi commorabatur. AUG. dixit: Quid? ipse qui generauit, aequalis est illis omnibus aut maior est illis ? FEL dixit: Et qui generauit et quos generauit et ubi positi sunt, omnia aequalia sunt. AUG. dixit: Unius ergo substantiae sunt? FEL. dixit: Unius. AUG. dixit: Hoc quod est deus pater, hoc sunt filii ipsius, hoc et terra illa?