# Contra Felicem 1.18.47-82

Augustine, Contra Felicem, 1.18.47 to 1.18.82. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-felicem/1.18.47
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-felicem/1.18.47

FEL dixit: Hoc unum sunt omnes. AUG. dixit: Huius ergo terrae non est pater, sed habitator ? FEL. dixit: Etiam. AUG. dixit: Si nec genuit illam nec fecit illam, quomodo ad eum pertineat nisi sola uicinitate, non uideo, quomodo si habeat aliquis uicinum bonum; et duae iam erunt res ambae ingenitae: terra et pater. .FEL. dixit: Immo tres sunt: pater ingenitus, terra ingenita et aer ingenitus.'. AUG. dixit: Hoc totum una substantia est? FEL. dixit: Una. AUG. dixit: Et ita fundata, ut a nullo umquam moueri aut concuti possit? FEL. dixit: Motio et concussio habet distantiam. AUG. dixit: Habeat; sed tamen talia fuerunt, ut a nullo umquam moueri aut concuti possent ? FEL. dixit: Est distantia inter moueri et concuti. AUG. dixit: Non inde te interrogo. FEL. dixit: Sed inde me uis tenere. AUG. dixit: Quomodo uis, accipe "moueri* non poterat moueri ? FEL dixit: Non dico, quia non poterat moueri, sed motio distantia est. AUG. dixit: Sed ita dixi: nec moueri nec concuti; non dixi: moueri quidem potest, sed concuti non potest, aut: concuti quidem potest, sed moueri non potest. sed ambas res dixi: non posse nec moueri nec concuti. FEL. dixit: De ambabus rebus distantia est inter moueri et concuti.

---

Augustine, Contra Felicem, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa031a/stoa0040.stoa031a.opp-lat1.xml.
