# Contra Felicem 1.19.1-22

Augustine, Contra Felicem, 1.19.1 to 1.19.22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-felicem/1.19.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-felicem/1.19.1

AU6. dixit: Legamus ergo sequentia, uideamus, si deus iste, qui fundata habebat regna super lucidam et beatam terram, quae a nullo umquam moueri et concuti possunt, neminem timuit, sicut oportebat, ut neminem timeret, cuius regna sic fundata erant, ut a nullo aut moueri aut concuti possent. et legit sequentia: iuxta uero unam partem ac latus inlustris illius ac sanctae terrae. et cum legeret, interrogauit: quod latus? dextrum aut sinistrum? FEL. dixit: Hanc tibi ego non possum interpretari scripturam et exponere, quod ibi non est; ipsa sibi interpres est. ego non possum dicere, ne forte incurram in peccatum. AUG. dixit: Legatur ergo, quod sequitur. et cum legeret et uentum esset ad locum,. ubi habet: lucis uero beatissimae pater sciens labem magnam ac uastitatem, quae ex tenebris surgeret, aduersus sua sancta inpendere saecula, nisi quod eximium ac praeclarum et uirtute potens numen obponat, quo superet simul ac destruat stirpem tenebrarum, qua extincta perpetua quies lucis incolis pararetur, Augustinus dixit: Nunc iam quia coeperunt apertae blasphemiae, si defendendas putas, dic, quid ista gens tenebrarum, quam uidetur deus timuisse, ne magna labes et uastitas ex tenebris in regna eius inruerent, nocere poterat deo; maxime cuius regna superius dixit ita fundata, ut a nullo umquam moueri aut concuti possent. quid ergo illi factura erat gens ista? poterat ei nocere, an non poterat? responde unum de duobus. FEL. dixit: Et ego respondeo: si nihil contra deum est, secundum quod dixit scriptura Manichaei, quia est alterum regnum, pro qua causa Christus missus est, ut nos liberaret de laqueo mortis huius? cuius est iste laqueus et mors? si aduersarius nullus contra deum est, ut quid baptizati sumus ? ut quid eucharistia, ut quid christianitas, si contra deum nihil est?

---

Augustine, Contra Felicem, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa031a/stoa0040.stoa031a.opp-lat1.xml.
