Latin
1.4.1 to 1.4.14
Augustine, Contra Felicem 1.4.1-14
Unproofread scanNot analysed yet
Et recitauit ex actibus apostolorum: primum quidem sermonem feci de omnibus, o Theophile, quae coepit Iesus facere et docere in die, quo apostolos elegit per spiritum sanctum et praecepit praedicare euangelium: quibus praebuit se uiuum post passionem in multis argumentis dierum uisus eis dies quadraginta . et docens de regno dei et quomodo conuersatus est cum illis. et praecepit eis, ne discederent ab Hierosolymis, sed sustinerent pollicitationem patris, quam audistis, inquit, ex ore meo, quoniam Iohannes quidem baptizauit aqua, uos autem spiritu sancto incipietis baptizari, quem et accepturi estis non post multos istos dies usque ad pentecosten. illi ergo conuenientes interrogabant eum dicentes: domine. si in hoc tempore praesentabis regnum Israhel? ille autem dixit: nemo potest cognoscere tempus, quod pater posuit in sua potestate; sed accipietis uirtutem spiritus sancti superuenientem in uos et eritis mihi testes apud Hierosolymam et in tota Iudaea et Samaria et usque in totam terram. cum haec diceret, nubes suscepit eum et sublatus est ab eis. et quomodo contemplantes erant, cum iret in caelum, ecce, duo uiri astabant illis in ueste alba, qui dixerunt ad eos: uiri Galilaei, quid statis respicientes in caelum? iste Iesus, qui adsumptus est in caelum a uobis, sic ueniet, quemadmodam uidistis eum euntem in caelum. tunc reuersi sunt Hierosolymam a monte, qui uocatur Elaeon, qui est iuxta Hierosolymam sabbati habens iter. et cum introissent, ascenderunt in superiora, ubi habitabant Petrus et Iohannes, Iacobus et Andreas, Philippus et Thomas, Bartholomaeus et Matthaeus, Iacobus Alphaei et Simon Zelotes et Iudas Iacobi. et erant perseuerantes omnes unanimes in orationibus cum mulieribus et Maria, quae fuerat mater Iesu, et fratribus eius. et in diebus illis exurrexit Petrus in medio audientium et dixit —fuit autem turba in uno hominum quasi centum uiginti uiri —fratres, oportet adinpleri scripturam istam, quam praedixit spiritus sanctus ore sancti Dauid de Iuda, qui fuit deductor illorum, qui comprehenderunt Iesum, quoniam adnumeratus erat inter nos, qui babuit sortem huius ministerii.