# Contra Felicem 1.4.15-23

Augustine, Contra Felicem, 1.4.15 to 1.4.23. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-felicem/1.4.15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-felicem/1.4.15

hic igitur possedit agrum de mercede iniustitiae suae et collum sibi alligauit et deiectus in faciem diruptus est medius et effusa sunt omnia uiscera eius. quod et cognitum factum est omnibus, qui inhabitabant Hierosolymam, ita ut uocaretur ager ille ipsorum lingua Acheldemach, id est ager sanguinis. scriptum est enim in libro psalmorum: fiat uilla eius deserta et non sit, qui inhabitet in ea, et episcopatum eius accipiat alter. oportet itaque ex his uiris, qui conuenerunt nobiscum in omni tempore, quo introiuit super nos et excessit dominus Iesus Christus incipiens a baptismo Iohannis usque in illum diem, quo adsumptus est a nobis, testem resurrectionis eius nobiscum esse. et statuit duos, Ioseph, qui uocabatur Barsabas, qui et Iustus, et Matthiam. et precatus dixit: tu, domine. cordis omnium intellector, ostende ex his duobus, quem elegisti ad suscipiendum locum huius ministerii et adnuntiationis, a qua excessit ludas ambulare in locum suum. et dederunt sortes suas et cecidit sors super Matthiam et simul deputatus est cum undecim apostolis duodecimus. et cum legisset, dixit: Audiuimus, quis ordinatus est in locum Iudae traditoris, quod paulo ante commemoraui, ne quisquam per fraudem inrepat in apostolorum numerum et nomine apostolatus fallat ignaros.

---

Augustine, Contra Felicem, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa031a/stoa0040.stoa031a.opp-lat1.xml.
