# Contra Felicem 1.5

Augustine, Contra Felicem, Book 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-felicem/1.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-felicem/1.5

Nunc uideamus, quod promisimus, quomodo inpleta sit Christi promissio de spiritu sancto. et cum dixisset legit in loco: tempore, quo subpletus est dies pentecostes, fuerunt omnes simul in uno. et factus est subito de caelo sonus, quasi ferretur flatus uehemens, et inpleuit totam illam domum, in qua erant sedentes. et uisae sunt illis linguae diuisae quasi ignis, qui et insedit super unumquemque eorum. et inpleti sunt omnes spiritu sancto et coeperunt loqui uariis linguis quomodo spiritus dabat eis pronuntiare. Hierosolymis autem fuerunt habitatores Iudaei, homines ex omni natione, quae est sub caelo. et cum facta esset uox, collecta est turba et confusa, quoniam audiebat unusquisque suo sermone et suis linguis loquentes eos. stupebant autem et admirabantur ad inuicem dicentes: nonne omnes, qui loquuntur, natione sunt Galilaei? et quomodo agnoscimus in illis sermonem; in quo nati sumus? Parthi, Medi et Elamitae, et qui inhabitant Mesopotamiam, Iudaeam et Cappadociam, Pontum, Asiam, Phrygiam et Pamphyliam, Aegyptum et partes Libyae, quae est ad Cyrenem, et qui aderant Romani ludaeique et proselyti, Cretenses et Arabes audiebant loquentes illos suis linguis magnalia dei. et cum recitaret, dixit: Audisti nunc iam spiritum sanctum et quomodo sit missus? quod de me exegisti probaui; superest, ut et tu facias, quod promisisti. quoniam inuenimus, quando miserit spiritum sanctum, quem promisit, respuas illam scripturam, quae sub nomine spiritus sancti fraudare uoluit uel lectorem uel auditorem.

---

Augustine, Contra Felicem, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa031a/stoa0040.stoa031a.opp-lat1.xml.
