Latin
2.1.17 to 2.1.36
Augustine, Contra Felicem 2.1.17-36
Unproofread scanNot analysed yet
et si uictus fuero, quod deliberaueris, subeo. AUG. dixit: Rudem te in ista scelerata secta non esse puto, quod et fateris. non te autem habere, quod respondeas, etsi tu non fatearis, omnis homo iam uidet. sed quia codices tuos. repetis, qui sub sigillo publico custodiuntur, quibus inspectis dicis te instructum uenire posse post biduum, illud, quod iam constat, obiectis quaestionibus te respondere non potuisse recole. Tolle autem codices tuos, et dic, quid inde uelis tibi proferri, quod modo inspicias et respondeas. FEL. dixit: Omnes scripturas, quae mihi sublatae sunt. ista enim epistula Fundamenti est, quod et sanctitas tua bene scit, quod et ego dixi, quia ipsa continet initium, medium et finem. ipsa legatur, et quicquid malum obicitur legi meae, probetur . et nego illam, si probata fuerint illa crimina, quae obiciuntur legi meae. AUG. dixit: Quoniam fateris hanc esse epistulam, ubi doctrinae uestrae initium, medium et finis continetur, hoc initium quam sit sacrilegum, ubi deum dicitis pugnasse contra gentem tenebrarum et miscuisse naturae daemonum polluendam et ligandam partem suam, quae hoc est quod ipse, tam sacrilegum est, ut ferri ab audientibus uix possit. hoc obicitur primo sectae uestrae —siue initium hoc uoces, siue medium, siue finem, non ualde id curo; hoc tamen de hac epistula, quam fateris esse Manichaei, lectum esse non negas —hoc uobis obicitur, hoc defende, si potes, ut ad alia ueniamus. unde iterum interrogo: si deum incorruptibilem colitis, quid ei nocere poterat nescio quae gens aduersa, quam fingitis ? si nihil ei nocere poterat, nulla fuit causa, quare partem suam naturae daemonum commisceret; si autem nocere ei poterat,. non deum incorruptibilem colitis.