# Contra Felicem 2.11.1-14

Augustine, Contra Felicem, 2.11.1 to 2.11.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-felicem/2.11.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-felicem/2.11.1

AUG. dixit: Quos Christus redemit a diabolo, per consensionem suam tenebantur a diabolo et in eius condicione constituti erant per iustum dei iudicium, cui seducenti consenserant per liberum arbitrium. sicut autem in hominis potestate fuit diabolo consentire, ut captiuaretur, sic in ipsius diaboli potestate fuit, cum angelus esset, peccare, ut in deterius mutaretur. peccator ergo angelus per liberum arbitrium suasit peccatum homini habenti liberum arbitrium, ut diabolus, si noluisset, non peccasset et homo, si noluisset, non consensisset. cum autem iam ab illo, cui consenserat; teneretur, non quia diabolus aliquid potuit, sed quia dei iustum iudicium fuit dare in potestatem diaboli hominem, qui contempsit super se potestatem dei et eius legi obtemperare noluit: quia ergo sic inuenit Christus peccatores sub peccato, cum sit peccatum in libero arbitrio, inueniens peccatores sub peccato redemit confitentes a superbiente. quod autem in lege positum est: maledictus omnis, qui pendet in ligno, unde apo-. stolus dicit: Christus nos redemit de maledicto legis, factus pro nobis maledictum; scriptum est enim: maledictus omnis, qui pendet in ligno, non legem reprehendit, sed misericordiam domini commendauit. quia enim Adam peccauerat et omnis illa massa et propago peccati maledicta erat, dominus autem carnem de ipsa massa suscipere uoluit, ut suscipiendo mortalitatem. quae de poena uenerat, solueret mortem, quod de gratia ueniebat, ideo dicit lex: maledictus omnis, qui pendet in ligno. mors enim ipsa pendebat in ligno, quae mors de maledicto ueniebat. quomodo ergo suscipiendo mortem interfecit mortem, sic suscipiendo maledictum soluit maledictum. unde et apostolus dicit: scientes, quia uetus homo noster simul confixus est cruci cum illo, quia de uetere homine nostro, id est de sorte mortis, quae ueniebat ex merito peccati, suscipere dignatus est carnem mortalem de uirgine Maria, in qua nobis et passionis et resurrectionis praeberet exemplum — passionis ad firmandam patientiam, resurrectionis ad excitandam spem — ut duas uitas nobis ostenderet in carne, quam suscepit de uita nostra mortali, unam laboriosam.

---

Augustine, Contra Felicem, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa031a/stoa0040.stoa031a.opp-lat1.xml.
