# Contra Felicem 2.14

Augustine, Contra Felicem, Book 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-felicem/2.14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-felicem/2.14

FEL. dixit: Cum adparuerit mihi; quia mihi non adparet, quia altera mihi non ostensa est, non possum anathemare. AUG. dixit: Anathemandus est error, qui dicit corruptibilem deum, an non est anathemandus ? FEL. dixit: Iterum dic. AUG. dixit: Anathemandus est error, qui dicit corruptibilem deum, an non est anathemandus ? FEL. dixit: Quaeratur, si dicit. AUG. dixit: Ego hoc interrogaui: qui dicit corruptibilem deum, anathemandus est, an non ? FEL. dixit: Qui dicit corruptibilem deum, anathemandus est . hoc mihi obicis? AUG. dixit: Hoc interrogo. FEL. dixit: Corruptibilem deum dicis, non autem quod primo dixisti, quia partem suam dedit aduersariis ? AUG. dixit: Interim quod interrogo responde: qui dicit corruptibilem deum esse, anathemandus est, an non? FEL. dixit: Ualde. AUG. dixit: Qui dicit corruptibilem esse naturam et substantiam dei, anathemandus est, an non ? FEL. dixit: Non intellexi, quod dixisti. AUG. dixit: Hoc dico, quod omnis homo intellegit, qui non se fingit non intellegere: naturam et substantiam dei, id est illud ipsum, quicquid est deus, qui dicit corruptibilem esse, anathemandus est, an non ? FEL. dixit: Etiam anathemandus est. si probatum fuerit esse uerum. AUG. dixit: Nondum tibi dixi. quia Manichaeus dicit corruptibilem naturam dei: sed hoc tibi dixi, quia quicumque hoc dicit, anathemandus est FEL. dixit: Et ego respondi: etiam.

---

Augustine, Contra Felicem, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa031a/stoa0040.stoa031a.opp-lat1.xml.
