Latin
2.18.1 to 2.18.28
Augustine, Contra Felicem 2.18.1-28
Unproofread scanNot analysed yet
FEL. dixit: Hoc tu dixisti de anima, quia ex deo non est? AUG. dixit: Non dixi; sed dixi, quia ex deo est, tamquam a deo facta, non tamquam de deo nata. FEL. dixit: Dixisti de anima, quia non est ex deo, sed factura dei, quia sine deo nihil est; hoc enim dicis tu et non uis adseuerare, quia ex deo est anima. AUG. dixit: A deo est, sed facta a deo. FEL. dixit: Aut facta aut missa aut data, ex deo est. ergo si ex deo est et polluta est et uenit Christus liberare eam de pollutione, quid culpas Manichaeum ? AUG. dixit: Quia ego dico animam non naturam dei, sed factam a deo per liberum arbitrium peccasse et peccato esse pollutam et per dei misericordiam in paenitentia liberatam; tu autem ipsam naturam dei. quod deus est, deum de deo dicis in gente tenebrarum captum atque pollutum . et multum interest inter id, quod de se deus genuit et quod fecit non de se, sed ex nihilo, id est cum omnino non esset, a deo accepit, ut esset, id est ut institueretur. FEL dixit: Ergo pars dei est. AUG. dixit: Iam tibi dictum est, non est pars dei; et accipe, quomodo intellegas deum omnipotentem factorem. omnia, quae fiunt et quod quisque facit, aut de se est aut ex aliquo aut ei nihilo. homo quia non est omnipotens, de se filium facit, ex aliquo, sicut artifex ex ligno arcam, ex argento uasculum. potuit enim facere uasculum, sed non potuit facere argentum; potuit facere arcam, sed non potuit facere lignum. ex nihilo autem, ex eo, quod prorsus non est, facere ut sit, nullus hominum potest. deus autem quia omnipotens est, et de se filium genuit et ex nihilo mundum fecit et ex limo hominem formauit, ut per istas tres potentias ostenderet effectionem suam in omnibus ualentem.