# Contra Felicem 2.7.1-16

Augustine, Contra Felicem, 2.7.1 to 2.7.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-felicem/2.7.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-felicem/2.7.1

Proinde, quia ego respondi et, quantum potui, probaui ea, quae scripta sunt in libris sanctis de peccatoribus et de iustis non ad diuersitatem naturarum, sed ad distinctionem meritorum pertinere, in quibus meritis non necessitatem natura facit, sed uoluntas culpam, responde tu ad illud, quod iam interrogaui: si deo nocere nihil poterat, quare partem suam, substantiam suam, hoc quod ipse est, polluendam et. ligandam daemonibus miscuerit, quod in nulla diuina scriptura canonica potueris inuenire; si autem nocere ei poterat, non deum incorruptibilem colitis, de quo apostolus dicit: regi autem saeculorum inmortali, inuisibili, incorruptibili, soli deo honor et gloria in saecula saeculorum. denique item dicit: deus habitat lucem inaccessibilem. numquid ad illam lucem non accedunt sancti, de quibus scriptum est: accedite ad eum et inluminamini? numquid ad illam lucem non accedunt sancti, de quibus dicitur: beati mundo corde, quoniam ipsi deum uidebunt? sed quia non ad eam potest accedere, nisi cui deus ipse donauerit. ut accedat, ideo per se ipsam inaccessibilis est. nemo enim potest ad eam accedere, quem deus noluerit, ut accedat; cui autem donauerit, ipse accedet. quomodo ergo poterat illa gens tenebrarum ad habitationem dei accedere, ubi est inaccessibilis lux, quo non accedit, nisi cui deus donauerit? aut si donum acceperat a deo, ut accederet, ad expugnandum regnum dei non daret et non timeret. si autem donum tale non dederat, ut posset accedere, securus in suo regno erat habitans inaccessibilem lucem, quid poterat de tenebrarum gente metuere, ut ei misceret partem suam, substantiam suam, hoc quod ipse est. ligandam, premendam. contaminandam, ubi non solum miserabiliter teneretur, sed etiam turpiter purgaretur? ut enim purgetur inde, dicitis — quod audire nefas est, sed ad uos confundendos et forte saluandos tacere non possumus — ut purgetur inde pars dei, dicitis in naue lucis, quam solem appellatis, facientes iniuriam creatori solis et ipsi soli, quem sic dicitis factum, ubi tanta turpitudo celebretur;

---

Augustine, Contra Felicem, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa031a/stoa0040.stoa031a.opp-lat1.xml.
