# Contra Felicem 2.7.17-28

Augustine, Contra Felicem, 2.7.17 to 2.7.28. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-felicem/2.7.17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-felicem/2.7.17

dicitis enim . illic positum deum uirtutes suas conuertere in masculos ad inritandum concupiscentias daemonum feminarum et eosdem rursus conuertere in feminas ad inritandum concupiscentias daemonum masculorum. ut cum daemoniis iniciunt libidinem accensis in formas confictas a deo, relaxentur membra eorum, et sic euadat pars dei, quae ibi fuerit colligata. hoc tantum obprobrium, hoc tantum sacrilegium credere ausi estis et praedicare non dubitatis. haec sunt media doctrinae uestrae. finis uero quis est ? quis, nisi quia non potuit deus totum purgare ? et quia non potuit, facturum eum dicitis uelut tectorium genti tenebrarum, ut ibi in aeternum damnetur, quod purgari non potuit et nihil sua sponte commisit. ita fit, ut deus uester. non uerus, sed fictus, non alicubi constitutus, sed in corde uestro imaginatus, partem suam misceat infeliciter, purget turpiter, damnet crudeliter. ad haec ergo responde et incipe ab illo, quod dixi: quare deus miscuit istam partem suam, cui nihil nocere poterat? aut si potuit, quomodo sit incorruptibilis.

---

Augustine, Contra Felicem, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa031a/stoa0040.stoa031a.opp-lat1.xml.
