Latin
2.8.1 to 2.8.34
Augustine, Contra Felicem 2.8.1-34
Unproofread scanNot analysed yet
FEL. dixit: Crudelem adseritis Manichaeum haec dicentem; de Christo quid dicimus, qui dixit: ite in ignem aeternum? AUG, dixit: Peccatoribus hoc dixit. FEL. dixit: Isti peccatores quare non purgati sunt? AU6. dixit: Quia noluerunt. FEL. dixit: Quia noluerunt. hoc dixisti? . AUG. dixit: Hoc dixi, quia noluerunt. FEL. dixit: Quare noluerunt? est, qui non uult curari? est, qui non uult purgari ? est, qui non uult inluminari ? quia infirmus est, qui non uult ad sanitatem uenire? si crudele est, quod Manichaeus dicit, quia aliqua pars dei, quae se purgare non potuit. in globo ligata est, hoc crudele non est, ut Christus, qui dixit: ego propter peccatores ueni, modo ad ignem aeternum illos mittat, cuius nomen portauerunt? sed mandata, credo, non potuerunt conplere. si hoc crudele est. crudelius est et illud; si illud crudelius est, quia deus illos non potuit purgare et globo ligauit, et id crudelius uidetur esse, quod Christus non potuit purgare, ad ignem aeternum mittere. hoc mihi sanctitas tua exponat de ipsa crudelitate. AUG. dixit: Si ea, quae iam dixi, uel intellexisses uel te intellegere fatereris —fortassis enim non habendo quod dicas finxisti te non intellegere, quod apertum est —ista non diceres. iam enim diximus et probauimus per diuinas scripturas esse liberum arbitrium; deum autem liberi arbitrii iustum iudicem, remuneratorem fidelium eique se subicientium et uolentium se sanari, damna. torem autem superborum et inpiorum. quia ergo ad peccatores sanandos uenit, sanat utique peccata confessos, sanat paenitentes; neminem autem paenitet, cum alius peccauit, sed si est paenitentia iusta et uerax, unde et ipse dominus dicit: non ueni uocare iustos, sed peccatores in paenitentiam. ipsa paenitentia indicat non alienae esse naturae, sed uoluntatis nostrae, si quid forte peccamus.