Latin
20.15 to 20.28
Augustine, Contra Fortunatum 20.15-28
Unproofread scanNot analysed yet
merito ergo hoc sentio et ulcisci deum mala, quia ex ipso non sunt. ceterum si ex ipso essent aut daret licentiam peccandi, quod dicis liberum arbitrium dedisse deum, consensor iam inueniebatur delicti mei, eo quod delicti mei auctor esset, aut ignorans quod futurus essem delinquere, quem ipse non se dignum institueret. hoc ergo propositum est a me, et quod interrogo nunc, utrum deus mala instituerit necne, et utrum ipse finem malorum instituerit. etenim quae ab ipso diximus facta esse ut opifice deo, uti ab ipso creata et genita incorruptibilia haberi, his rebus et paret et fides euangelica docet. haec ego et proposui, quae sunt credulitatis nostrae et quae a te possunt in ista professione nostra firmari, ita tamen, ut non desit auctoritas fidei christianae. et quia nullo genere recte me credere ostendere possum, nisi eandem fidem scripturarum auctoritate firmauerim, id ergo est, quod insinuaui, quod dixi. aut si mala auctore deo in mundum peruenerunt, hoc ipse dicere dignare; aut si recte creditur mala ex deo non esse, hoc etiam praesentium contemplatio prosequi debet et suscipere. de substantiis dixi, non de peccato, quod in nobis uersatur. si enim originem non haberet, quod cogitamus delicta facere, non cogeremur ad peccatum uenire uel ad delictum. nam quia inuiti peccamus et cogimur a contraria et inimica nobis substantia, idcirco sequimur scientiam rerum. qua scientia admonita anima et memoriae pristinae reddita recognoscet, ex quo originem trahat, in quo malo uersetur, quibus bonis iterum emendans, quod nolens peccauit, possit per emendationem delictorum suorum bonorum operum gratia meritum sibi reconciliationis apud deum collocare auctore deo saluatore nostro. qui nos docet et bona exercere et mala fugere. propositum est enim nobis, quod non aliqua contraria natura.