# Contra Fortunatum 21.1-27

Augustine, Contra Fortunatum, 21.1 to 21.27. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-fortunatum/21.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-fortunatum/21.1

AUG. dixit: Ego dico peccatum non esse, si non propria uoluntate peccatur; hinc esse et praemium. quia propria uoluntate recta facimus. aut si poenam meretur, qui peccat inuitus. debet et praemium mereri, qui bene facit inuitus. quis autem. qui dubitet non deferri praemium nisi ei. qui aliquid bona uoluntate fecerit ? ex quo intellegimus et poenam inferri ei. qui uoluntate mala aliquid fecerit. sed quoniam me ad priores naturas et substantias reuocas. fides mea est omnipotentem deum, quod maxime animaduertendum est et animo figendum, omnipotentem deum iustum et bonum fecisse bona. sed ea. quae ab illo facta sunt, non possunt esse talia, qualis est ipse. qui fecit. iniustum est enim et stultum credere. ut opera paria sint artifici et condita conditori. quapropter si pia fides est, ut omnia bona deus fecerit, quibus tamen ipse est multo excellentior longeque praestantior, origo et caput mali est in. peccato, sicut apostolus dixit: radix omnium malorum est cupiditas; quam quidam sequentes naufragauerunt a fide et inseruerunt se doloribus multis. si enim radicem omnium malorum quaeris, habes apostolum dicentem radicem omnium malorum esse cupiditatem. radicem radicis quaerere non possum; aut si est aliud malum, cuius radix non est cupiditas, non erit omnium malorum radix cupiditas. si autem uerum est omnium malorum radicem esse cupiditatem, frustra aliud aliquod mali genus quaerimus. tua uero natura contraria, quam inducis — quoniam iam respondi obiectis tuis, quaeso, ut et tu mihi dicere digneris — si illa natura contraria est totum malum neque peccatum potest esse nisi ex illa, poenam ipsa sola debet mereri, non anima, a qua non est peccatum. at si dicis ipsam solam mereri poenam et animam non mereri, quaero, cui data sit paenitentia, quae sit iussa paenitere.

---

Augustine, Contra Fortunatum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa024b/stoa0040.stoa024b.opp-lat1.xml.
