Latin
21.28 to 21.45
Augustine, Contra Fortunatum 21.28-45
Unproofread scanNot analysed yet
si anima iussa est paenitere, ab illa peccatum et ipsa uoluntate peccauit. nam si cogitur anima facere malum neque illa est, quod malum fecit, nonne stultum est et plenum dementiae, ut gens tenebrarum peccauerit et me paeniteat de peccatis? nonne plenum dementiae est, ut gens tenebrarum peccauerit et mihi detur indulgentia peccatorum ? qui possum dicere secundum fidem uestram: quid feci ? quid commisi ? apud te fui, integer fui, nulla labe contaminatus fui; tu me huc misisti, tu necessitatem passus es, tu cauisti regnis tuis, cum magna eis labes et uastitas inmineret. cum ergo noueris necessitatem, qua hic obpressus sum, qua respirare non potui, cui resistere non potui: quid me accusas quasi peccantem? aut quid promittis indulgentiam peccatorum? ad hoc sine ambagibus responde. si placet, sicut tibi ego sine ambagibus respondi. FOBT. dixit: Haec nos dicimus, quod a contraria natura anima cogatur delinquere: cui non uis esse radicem nisi hoc tantum, quod in nobis malum uersatur, cum constet exceptis nostris corporibus mala in omni mundo uersari. non ista, quae in corporibus solum habemus sed quae in toto mundo uersantur et nominibus ualent bona, mala radix habet. nam dixit dignatio tua, quod haec sit radix malorum, cupiditas. quae in nostris corporibus uersatur, cum quando non est cupiditas mali ex nostris corporibus, ex principali illa contraria natura uersatur in toto mundo. apostolus etenim id nominauit radicem esse malorum cupiditatem, non unum malum, quam dixisti radicem omnium malorum. cupiditas uero non uno modo intellegitur, quam dixisti radicem omnium malorum, quasi quae in cordibus nostris solum uersetur, cum constet hoc quod in nobis uersatur malum, ex auctore malo descendere et portiunculam esse mali hanc radicem, quam tu esse dicis, ut non sit ipsa radix, sed sit portiuncula mali, eius mali.