# Contra Fortunatum 22.26-42

Augustine, Contra Fortunatum, 22.26 to 22.42. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-fortunatum/22.26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-fortunatum/22.26

ex quo illae duae arbores, bona arbor et mala arbor, quas commemorasti, uerissime dictum est a domino quod suos fructus habeant, id est neque bonam posse dare malos fructus neque malam bonos, sed malos quamdiu mala est. accipiamus duos homines: bonum hominem et malum hominem. quamdiu bonus est, malos fructus dare non potest; quamdiu malus est, fructus bonos dare non potest. sed ut intellegas istas duas arbores sic esse a domino positas. ut ibi significaretur liberum arbitrium, non naturas esse istas duas arbores, sed uoluntates nostras, ipse ait in euangelio: aut facite arborem bonam aut facite arborem malam. quis est, qui possit facere naturam ? si ergo imperatum est nobis, ut faciamus arborem aut bonam aut malam, nostrum est eligere, quid uelimus. de isto ergo peccato hominis et de ista consuetudine animae facta cum carne apostolus dicit: nemo uos seducat: omnis creatura, quae a deo facta est, bona est. dicit idem apostolus, quem tu ipse commemorasti: sicuti per unius inobaudientiam peccatores constituti sunt multi, sic et per unius dicto audientiam iusti constituentur multi, quoniam per hominem mors et per hominem resurrectio mortuorum. quamdiu ergo portamus imaginem terreni hominis, id est quamdiu secundum carnem uiuimus, qui uetus etiam homo nominatur, habemus necessitatem consuetudinis nostrae, ut non quod uolumus faciamus. cum autem gratia dei amorem nobis diuinum inspirauerit et nos suae uoluntati subditos fecerit, quibus dictum est: uos in libertatem uocati estis, et: gratia dei liberauit me a lege peccati et mortis — lex autem peccati est. ut quicumque peccat. moriatur — ab ista lege liberamur, cum iusti esse coeperimus. lex mortis est, qua dictum est homini: terra es et in terram ibis. ex ipso enim omnes sic nascimur. quia terra sumus, et in terram ibimus propter meritum peccati primi hominis.

---

Augustine, Contra Fortunatum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa024b/stoa0040.stoa024b.opp-lat1.xml.
