# Contra Fortunatum 22.43-57

Augustine, Contra Fortunatum, 22.43 to 22.57. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-fortunatum/22.43
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-fortunatum/22.43

propter autem gratiam dei, quae nos liberat a lege peccati et mortis, ad iustitiam conuersi liberamur: ut postea eadem ipsa caro, quae nos poenis torsit in peccatis manentes, subiciatur nobis in resurrectione et nulla aduersitate nos quatiat, quominus legem et diuina praecepta seruemus. unde quoniam ego respondi tuis, dignare tu respondere illud, quod desidero, quemadmodum fieri possit, ut. si est deo natura contraria, nobis inputetur peccatum. qui in illam naturam non uoluntate, sed ab ipso deo, cui noceri nihil poterat, missi sumus. FORT. dixit: Hoc genere, quemadmodum et dominus dixit discipulis suis: ecce mitto uos sicut oues in medio luporum. hinc sciendum est, quod non inimica mente saluator noster agnos suos, id est discipulos suos in medio luporum dirigere uoluit. nisi esset aliqua contrarietas, quae in similitudine luporum eam deponeret, ubi et discipulos suos miserat, ut quae forte in medio luporum animae possent decipi, ad propriam substantiam reuocarentur. hinc ergo paret antiquitas temporum nostrorum, quam repetimus, et annorum nostrorum ante mundi constitutionem hoc more missas esse animas contra contrariam naturam. ut eandem sua passione subicientes uictoria deo redderetur. nam dixit idem apostolus, quod non solum esset luctatio contra carnem et sanguinem, sed et contra principes et potestates et spiritalia nequitiae et dominationem tenebrarum. si ergo utrobique mala conuersantur et nequitiae habentur. iam non solum est malum in nostris corporibus. sed in toto mundo, ubi uidentur uersari animae. quae sub caelo isto uersantur et inplicatae sunt.

---

Augustine, Contra Fortunatum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa024b/stoa0040.stoa024b.opp-lat1.xml.
