Latin
28
Augustine, Contra Fortunatum 28
Unproofread scanNot analysed yet
AUG. dixit: Recita, quod supra dictum est. (et recitatum est: si autem necessitas fuit mittendi animam, merito est et uoluntas liberandi eam). AUG. dixit: Audiuimus [si autem necessitas fuit mittendi animam. merito est et uoluntas liberandi eam]. Tu ergo dixisti fuisse necessitatem mittendi animam. sed si modo uoluntatem uis dicere, et hoc addo: cui noceri nihil poterat. crudelis uoluntas fuerat mittendi animam ad tantas miserias. quod refellendi causa quia loquor, ueniam peto ab illius unius misericordia, in quo spem liberationis habemus ab omnibus erroribus haereticorum. FORT. dixit: Nos dicere adseueras crudelem esse deum mittendo animam; fecisse deum uero hominem et insufflasse in eum animam; quam utique pro sua scientia animam futuram inuolui et beneficio malorum non posse hereditati suae repraesentari. hoc aut ignorantis est aut dantis animam ad haec mala, quae supra memorata sunt. id commemoraui, quia dixisti -ante tempus non multum -quod adoptauerit sibi deus animam, non quod ab ipso sit; aliud est enim adoptare.