Latin
30 to 32
Augustine, Contra Fortunatum 30-32
Unproofread scanNot analysed yet
AUG. dixit: Quid opus erat isto progressu, ubi nihil habebat deus, quod caueret, cui noceri nihil poterat? FORT. dixit: Constat apud conscientiam nostram a deo uenisse Christum? AUG. dixit: Iterum me interrogas. ad interrogata responde. FORT. dixit: Sic accepi in fide, quod uoluntate dei ipse huc uenerit. AL G. dixit: Et ego dico: deus omnipotens, inuiolabilis, incommutabilis, cui noceri nihil possit, quare huc animam ad miserias, ad errorem, ad ista, quae patimur, misit? FORT. dixit: Dictum est enim: potestatem habeo ponendi animam meam et potestatem accipiendi eam, non dixit, quod uoluntate dei progressa est anima.