# Contra Fortunatum 33

Augustine, Contra Fortunatum, 33. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-fortunatum/33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-fortunatum/33

AUG. dixit: Ego autem causam quaero, cum deo noceri nihil possit. FORT. dixit: Nihil noceri deo iam diximus, et in contraria natura esse animam diximus, ideo ut contrariae naturae modum inponeret; modo inposito contrariae naturae sumit eandem deus. ipse enim dixit: potestatem habeo ponendi animam meam et potestatem sumendi eam. hanc mihi pater dedit potestatem ponendi animam meam et sumendi eam. deus ergo, qui loquebatur in filio, de qua anima diceret ? constat esse animam nostram, quae in his corporibus habetur, quod dei uoluntate uenerit et de uoluntate ipsius iterum adsumatur.

---

Augustine, Contra Fortunatum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa024b/stoa0040.stoa024b.opp-lat1.xml.
