# Contra Fortunatum 34-36

Augustine, Contra Fortunatum, 34 to 36. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/contra-fortunatum/34
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/contra-fortunatum/34

AUG. dixit: Unde dixerit dominus noster "potestatem habeo ponendi animam meam et potestatem habeo sumendi eam" omnibus notum est, quia passurus erat et resurrecturus. ego autem abs te iterum atque iterum quaero: si deo noceri nihil poterat, cur huc animas misit? FORT. dixit: Naturae contrariae modum inponere. AUG. dixit: Et omnipotens deus et omnium misericordissimus, ut modum inponeret naturae contrariae. ideo illam moderatam esse uoluit, ut nos inmoderatos efficeret? FORT. dixit: Sed ideo ad se reuocat. AUG. dixit: Si ad se reuocat ab inmoderatione, si a peccato, ab errore. a miseria, quid opus erat tanta mala animam pati per tantum tempus, donec mundus finiatur, cum deo, a quo eam dicitis missam, noceri nihil possit? FORT. dixit. Quid ergo dicturus sum?

---

Augustine, Contra Fortunatum, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa024b/stoa0040.stoa024b.opp-lat1.xml.
